- SCINIS
- SCINISlatro crudelissimus Corinthius, qui arbores complicabat, hisque alligabat hominum brachia, ut in sublime redeuntes lacerata membra discerperent. Propert. l. 3. El. 21. v. 37.Arboreasque cruces Scinis, et non hospita GraiisSaxa, et curvatas in sua fata trabes.Pausanias in Corinthiacis narrat, ut Scinis flexis pinis alligârit homines, quibus in sublime renitentibus, discerperentur. Tangit historiam quoque Stat. Theb. l. 12. v. 576.Non trucibus monstris Scinin, infandumque dedistiCercyona, et saevum velles Scyrona creatum.Ovid. l. 7. Met. v. 440. Sinin vocat:Occidit ille Sinis, magnis male viribus usus:Qui potuit curvare trabes, et agebat ab altoAd terram late sparsuras corpora pinus.Idem in Ep. 2. v. 69.Cum fuerit Scyron lectus, torvusque Procrustes,Et Sinis, et tauri mistaque forma viri.Idem in Ibin: v. 407.Ut sinis et Sciron, et cum Polypemone natus,Quique homo parte sui, parte iuvencus erat.Quique trabes pressas ab humo mittebat in auras,Aequoris adspectans huius et huius aquas.Legendus Plutarchus in Theseo, et Alexandro. Sed apud eum legitur Sinnis, uti quoque apud Euripidem in Hippolyto. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.